Viernes, Agosto 23, 2019
   
Text Size

Búsquedas

Español (spanish formal Internacional)French (Fr)Italian - ItalyEnglish (United Kingdom)

Texto de Eutropio sobre el rey Taquinio Prisco

Principales hechos del rey Tarquinio Prisco. Eutropio, Breviario, 1, 6-7.


Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum duplicavit, circum Romae aedificavit, ludos Romanos instituit, qui

ad nostram memoriam permanent. Vicit idem etiam Sabinos et non parum agrorum sublatum isdem urbis Romae territorio iunxit,

primusque  triumphans urbem intravit. Muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. Tricesimo octavo imperii anno per Anci filios

occisus est, regis  eius, cui ipse successerat.


Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos subegit, montes


tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi adiunxit, fossas circum murum duxit. Primus omnium censum ordinavit, qui adhuc per


orbem terrarum incognitus erat. Sub eo Roma omnibus in censum delatis habuit capita LXXXIII milia civium Romanorum cum his, qui


in agris erant. Occisus est scelere generi sui Tarquinii Superbi, filii eius regis, cui ipse successerat, et filiae, quam Tarquinius habebat


uxorem.

  • An Image Slideshow
  • An Image Slideshow
  • An Image Slideshow

Premio COFAPA 2017

Nuestro Centro

  • An Image Slideshow
  • An Image Slideshow
  • An Image Slideshow
  • An Image Slideshow
  • An Image Slideshow
  • An Image Slideshow
  • An Image Slideshow
  • An Image Slideshow
  • An Image Slideshow


Acceso Usuarios